

Prophetia Jeremiae*
Caput 51: Versus 16
Qui levat nubes,id est praedicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt.Fulgura.Praedicatores prophetarum fulgura sunt, cum inimicos percutiunt: pluviae, cum devotos a peccatis abluunt, et imbrem salutis infundunt: unde spirituales germinent fructus, et in maturam messem coalescant.Et producit ventos de thesauris.Venti sunt apostoli, quorum praedicatio percurrit mundum tanquam ventus celerrimus: de quibus alibi dicitur:Sagittas suas ardentibus effecit[Psal. 7.]. Ipsis enim ventis pennae propter discursus celeritatem tribuuntur; unde:Volavit super pennas ventorum[Ibid. 11.].